Vi Sonus Veris Nigrae Malitias
Amuleti alterius Cabalistici heptagoni Interpretatio.
Hoc amuletum heptagonum circulo inclusum Veneri dicatum est, vti in Arithmetica hieroglyphica ostendimus. In circuitu signatæ sunt 72 literæ ex Cabala extractæ, quarum vnaquæque Angelum ex 72 indicat; de quibus vide Cabalam Hebræorum fol. 275. Quis hîc prima fronte non rideat maleferiatorum hominum stoliditatem, dum ineptijs huiusmodi Cabalisticis pessimè in Latinas literas transformatis, tantam tamen fidem habent, vt earum ope montes etiam se transferre posse, sibi persuadeant? Sed quoniam Diabolus humani generis hostis nihil agit, nisi quòd in contumeliam Christi hominumque perniciem cedat; hinc ad Satanicam nequitiam tegendam, data opera, attributa Christi in cornibus heptagoni ponunt, id est, Angelus tenebrarum sub forma lucis sese exhibet; sunt autem sequentia attributa. Intra cornu AB, intra quadratum singulis Crucis angulis quatuor literæ insertæ spectantur a.g.l.a. quod Hebraicum nomen est, & in Cabala celeberrimum , quod expansè idem significat ac, Tu fortis in æternum Domine: Si enim [480] capitales singularum vocum literas in vnum iunxeris, prodibit nomen Agla, vti quadratum ostendit. Intra cornu BC ponitur Eli, id est, Deus meus.Sigillum Aemeth, Athanasius Kircher (Roma, 1652)
0 Comments:
Enviar um comentário
<< Home